- LIBRA
- LIBRAsignum Zodiaci, quod aequinoctium facit autumnale. Virg. Georg. l. 1. v. 208.Libra die somniqueve pares ubi fecerit horas,Et medium luci, atque umbrae iam dividit orbem.Nic. Lloyd. Eam Graeci pariter et Latini sic imaginantur ??? quod librile esse cum trutina, placet Scalig. Sed ab antiquo deflexit haec figura, quae, in vetustis libris integrior apparens, duas lances inversas, librili iacente, exprimit. Nec enim recta fingitur in astris, qualis est, quum a libripende tenetur, sed confidens et abiecta, Manil. Astronomic. l. 2.Taurus depositis collo spitus aratris:Libra sub emerito considens orbe laborum.Vide Salmas. ad Solin. p. 1236. Ut et infra in voce Statera. uti de Librae in contractibus, apud Rom. decemvirali Saeculo, ac postea, dominio, infra Next; de Statices parte, a Libra nomen adepta in voce Zygostatica. Porro de Librile, ex quo lances dependent, imitante Capite Zygaenae, piscis cetacei, quae proin Libella vertitur Gazae, dicemus aliquid in Zygaena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.